quarta-feira, fevereiro 11, 2004

Na "metamorfose" de Ovidio

Principio Chaos in elementa quatuor a deo distinguitur;
quibus cum sui darentur incolae, etiam homo ex terra et aqua creatus est. Secutae sunt aetates hominum quatuor, in quarum postrema, eaque vitiosissima, cum Gigantes, ne terris securior esset aether, coeleste regnum peterent, ex eorum, a Iove interemptorum, sanguine nova hominum propago orta est. Qui cum et ipsi essent impii, Iupiter non modo Lycaonem in lupum mutat, sed omne genus hominum animaliumque terrestrium diluvio perdit, unde soli relinquuntur superstites Deucalion et Pyrrha, qui post redditam terram, iactis post tergum lapidibus, humanum repararunt genus.
Reliqua animalia sponte sua ex humore et calore prodierunt: in quibus etiam Pytho serpens. Quem cum Phoebus interemisset, Pythios ludos in rei memoriam instituit, quibus victores esculea corona donabantur; nondum enim erat laurus, in quam mox Daphne, Phoebi amorem fugiens, est conversa. Quod cum accidisset, tum ad patrem eius Peneum reliquis fluviis, sive gratulandi, sive consolandi gratia congregatis, solus desideratus est Inachus, sollicitus de Ione filia, quam Iupiter post stuprum in iuvencam mutarat. Ea cum a Iunone Argo custodienda esset tradita, hunc Mercurius, narrata prius Nymphae Syringis in arundinem transformatione, occidit, eiusque deinde oculi a Iunone in pavonem collati sunt. Tum Io, pristina mulieris forma recepta, Epaphum parit.

Eis que até as bestas amam.
Mas o amor raramente se prostra ou presta a facilidades. Pelo que a serpente tem o seu papel, os deuses têm o seu papel, e por vezes, não sendo suficiente, para que tudo funcione, tem de haver uma grande transformação.
Mas a verdade é que nunca gostei de Ovidio! Ao ler a "Arte de Amar", pareceu-me que deveria ter o titulo daqueles anûncios de jornais, ou livros de bruxaria: "como conquistar o seu amor", ou "como caçar o seu presa". Algo que fosse um pouco mais forte, ou menos poético.
Mas a entender pelo seu livro deveremos invejá-lo, pois só pode ter sido muito bem amado. Ovidio, o feliz.
Assim se transformam as bestas!



Sem comentários: